- OVASIS seu OASIS
- OVASIS, seu OASIStam parva, quam magna, locus desertus est in Africa, in quem nocentes olim relegari solebant. Utriusque meminit Ptolemeus in 3. tab. Africae. Plin. item l. 5. c. 9. ubi Arsinoitae, inquit, duo sunt: hi et Memphites, usque ad summum Delta perveniunt, cui sint contermini ex Africa duo Oeasitae. Etiam Strabo l. 17. ubi ait, οἱ Αιγύπτιοι καλοῦσι τὰς οἰκουμένας περιοχομένας κύκλω μεγάλαις ἐρημίαις ὡς ἂν νήσους πελαγίας, Oeases Aegyptii vocant loca habitata in magnis desertis, quasi Insulas quasdam in mari. Sic Socr. Histor. Ecclesiast. l. 2. c. 28. de Georgio quodam Aniano loquens, cum quosdam fideles interfecisse, alios vero superstites in exilium, ad magnam Oasim, relegâsse, ait. Evagrius Eccles. Histor. l. 1. c. 7. refert, Nestorium haereticum, edictô Imperatoris Theodosii, Oasim relegatum fuisse, quam et Ibim vocari scribit, ut et Plin. testatur l. 5. c. 4. Sic enim apud eum legendum: Ibis civitas Oeensis etc. Sed et alii Auctores huius vocis faciunt mentionem: ut iam non sit dubitandum, quin apud Ulpianum leg. 7. §. est quoddam. ff. de interdic. et relegat. sic legi debeat: Est quoddam genus, quasi in Insulam relegationis, in provincia Aegypto in Ovasim velegare. Hinc Oasena relegatio, l. 1. Cod. Theod. de Nili agger. Vide Duarenum Disput. ann. l. 2. c. 39. et Prateium, apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. ut et in voce Oasis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.